monumenta.ch > Plinius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 32
{XV} Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur.